PRAESENTES (per) Deos jurandi ritus

PRAESENTES (per) Deos jurandi ritus
per PRAESENTES Deos jurandi ritus
memoratur Curtio, l. 6. c. 7. Ille (Nicomachus) ratus nihil — indicaturum, per praesentes Deos iurat; qui nempe in illo templo, ad quod deductus erat, colebantur. Ferebat ita veterum consuetudo Macedonum, ut ducti ad templum, tactis altaribus et simulacris, iuramentô defungerentur; quod vocabant per praesentes Deos iurare. Exemplum alius habes, apud Iustinum, l. 24. c. 2. ubi de Ptolemaeo iurante, se sincerâ fide matrimonium sororis petere: Et videtur ad hunc morem alludere Ovidius, Trist. l. 2. El. 1. v. 53. ubi Augustum alloquens,
Per mare, in quit, per terras, per tertia Numina iuro,
Per te praesentem conspicuumque Deum.
Vide Raderum ad Curtium, d. l. De Inscriptionibus vero Fanorum apud Gentiles, Nutninibus incolis. Numinibus praesentibus, Numinibus inquilinis, quibus se iactat Caecilius apud Minucium Felic. vide aliquid observatum Nic. Rigaltio ad eum. Adde quae dicta supra voce Adesto, quaeque dicemus infra in Propitii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”